Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.28.1 Cic. Fam. 11.28.2 (English) >>Cic. Fam. 11.28.5

11.28.1 magnam voluptatem ex tuis litteris cepi, quod quam speraram atque optaram habere te de me opinionem cognovi ; de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi aestimabam ut incorrupta maneret laborabam. conscius autem mihi eram nihil a me commissum esse quod boni cuiusquam offenderet animum. eo minus credebam plurimis atque optimis artibus ornato tibi temere quicquam persuaderi potuisse, praesertim in quem mea propensa et perpetua fuisset atque esset benevolentia. quod quoniam ut volui scio esse, respondebo criminibus, quibus tu pro me, ut par erat tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti. 11.28.2 nota enim mihi sunt quae in me post Caesaris mortem contulerint. vitio mihi dant quod mortem hominis necessari graviter fero atque eum quem dilexi perisse indignor ; aiunt enim patriam amicitiae praeponendam esse, proinde ac si iam vicerint obitum eius rei p. fuisse utilem. sed non agam astute ; fateor me ad istum gradum sapientiae non pervenisse ; neque enim Caesarem in dissensione civili sum secutus sed amicum ; quamquam re offendebar, tamen non deserui, neque bellum umquam civile aut etiam causam dissensionis probavi, quam etiam nascentem exstingui summe studui. itaque in victoria hominis necessari neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt abusi. atque etiam res familiaris mea lege Caesaris de minuta est, cuius beneficio plerique, qui Caesaris morte laetantur remanserunt, in civitate. civibus victis ut parceretur aeque ac pro mea salute laboravi.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.28.1 Cic. Fam. 11.28.2 (English) >>Cic. Fam. 11.28.5

Powered by PhiloLogic